- ANIMALIA
- ANIMALIAapud Romanos in publicum producebantur, trium rerum gratiâ: ἱςτορίας χάριν, ut spectarentur solum; vel, ut pugnando spectatores oblectarent; aut denique ut a Populo non spectarentur tantum sed et diriperentur: ad quod tertium genus Gordiani venatio pertinet, Capitolino memorata, c. 3. Exstat silva eius memor abilis quoe picta est in domo Rostrata Cn. Pompeii-in qua pictura continentur cervi palmati ducenti mixtis Britaninis: equi feri 30. oves feroe 100. alces triginta, tauri Cypriaci centum, struthiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri centum quinquaginta, ibices ducentoe, damoe totidem. Haec omnia Populo rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat. Nempe Silva istiusmodi venatio dicta est, ab eo quod totus circus ad silvae speciem arboribus esset consitus, quâ differta omni genere herbaticorum animalium immittebatur populus, qui omnia diriperet, ut videbimus infra pluribus, in voce hac. Hanc vero cum Pancarpo male a Viris quibusdam eruditis confundi, docet Salmas. ad. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.